Rozmiar: 15909 bajtów

- 69 -

1379. August 30.

In nomine domini Amen. Ad perpetue rei memoriam. Noverint universi presencium noticiam habituri quod Nos Sorores videlicet Euphemia Priorissa, Elka et Agnes ducisse Cetereque omnes et singule Sorores tocius conventus sub voto et professione s. Dominici et cura fratrum ordinis Predicatorum Monasterij s. Spiritus beateque Marie Semper virginis gloriose et s. Johannis ewangeliste in Civitate Rathibor manentes plena nostra et nostrarum omnium de voluntate atque concurrente et pari consilio maturaque deliberacione et consensu, Consideratis et inspectis devotis precibus devotorum et religiosorum fratrum videlicet Wenceslai prioris et tocius Conventus Monasterij s. Jacobi in dicta civitate Rathibor habitancium, ipsis et ipsorum successoribus fratribus qui pro tempore fuerint, duos ortos cum duabus domibus, quorum unus ortus in se unam marcam Census et unum Juger continet, qui in platea que vulgariter Twarkgasse nouorum ortorum nuncupatur, quasi transeundo a Civitate predicta in dextris iacens et versus Scultetum in vicinatu extendens, Secundus vero ortus in se altera(m) dimidiam marcam Census et tria cum uno quartale Jugera continet, qui in longa platea nouorum ortorum eundo a memorata platea que vulgariter Twarkgasse nominatur a dextris iacens quasi octavus ortus versus villam Studen extendens, cum omnibus utilitatibus fructibus et pertinencijs ad eosdem spectantibus, tali Consuetudine qua ceteri ortulani seu vicini Rusticorum in dicta villa manentes habent consimules ortos, Damus concedimus et largimur in usus pro fabrica et emendacione ipsorum Monasterij convertendos, prout melius ipsis et ipsorum successoribus fratribus videbitur expedire, perpetuisque futuris temporibus ad possidendos. Quia ex divina inspiracione devotus vir Bogon Civis de Kosla dictos ortos cum duabus domibus desuper constructis pro sua uxorisque eius videlicet Gele felicis memorie et omnium antecessorum amicorum suorum salute imperpetuum testamentum et in remedium omnium fidelium animarum paratis cum pecunijs suis comparavit, tali tamen condicione adiecta, si domus dictorum ortorum igne consumarentur vel aliquo alio imminente periculo devastarentur et corumperentur, extunc memorati fratres et ipsorum successores qui pro tempore fuerint, ipsas domos ortorum reedificare habebunt et tenebuntur. Ad huius donacionis et comparacionis evidenciam clariorem Sigilla nostra presentibus sunt appensa. Actum et Datum Sub a. d. Millesimo CCCmo lxx Nono in die Felicis et Aucti martirum beatorum Presentibus honestis viris videlicet Nicolao Cultellifabro, Niczkone Reymoldi, Civibus in Rathibor, Nicolao Sculteto in Nouisortis, et Johanne publico Notario in Rathibor et alijs fidedignis.

Die Siegel fehlen.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 2, Urkunden der Klöster Rauden und Himmelwitz, der Dominicaner und Dominicanerinnen in der Stadt Ratibor. Hrsg von dr. W. Wattenbach, Breslau 1859.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów